Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ita igitur tacere nihil prodest, si idcirco nobis indicamus silentium, ut quod agendum conuicio fuerat hoc taciturnitate faciamus, adsimulantes quosdam gestus, quibus et ille quem curari oportuit uehementiore inardescat iracundia et nos super haec omnia damno illius ac perditione laudemur: quasi uero non etiam ei hoc ipso quis criminosior sit, quod gloriam sibi de fratris uoluerit perditione conquirere. utrique enim tale silentium erit aequaliter noxium, quia sicut exaggerat in alterius corde tristitiam, ita in suo non permittit extingui contra quos illa prophetae satis proprie est directa maledictio:

[*](1 protulemus Π1 condempnare 77 2 aput IO 3 culpam et] perturbatione 77 4 et ante non om. IITOr 5 quod Ov unusquiaque fecerit per loquellam (loquelam. Π2Υ pro loquilla Π1) et non quid (quod v) etiam per taciturnitatem facere stnduerit TIT Ov 6 conmutationis inlata aequalitas 2 7 in tantis 2 innoxia Π1 O1 9 indices Π1 10 affectna T 11 in admissia T referet 2 differt ΥΟυ 12 ad mortem] morte S 16 contemserit ZO 17 his Π1 O 19 prodeest 0 22 uehementiori Π2 υ 24 criminioBior 2 25 inquirere T 28 prof. 77 propria T )

454
nae qui potat amicum suum mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius. repletus est ignominia pro gloria. illud quoque quod per alium de talibus dicitur: quia omnis frater subplantans subplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. et uir fratrem suum deridebit, et ueritatem non loquentur. extenderunt enim linguam suam quasi arcum mendacii et non ueritatis. saepe autem ficta patientia etiam acrius ad iracundiam quam sermo succendit et atrocissimas uerborum transcendit iniurias maligna taei-lo tornitas, leninsque tolerantur inimicorum uulnera quam inridentium subdola blandimenta.