Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
E contra nouimus (quod utinam nesciremus!) nonnullos fratrum tantae esse obstinationis atque duritiae, ut cum uel suos aduersus fratrem uel fratris aduersum se senserint animos excitatos, ad dissimulandam mentis suae tristitiam, quae ex indignatione alterutrae conmotionis exorta est, secedentes ab eis, quos humili satisfactione atque conloquio lenire debuerant, aliquos psalmorum incipiant decantare uersiculos. qui dum conceptam corde amaritudinem delenire se putant, insultando augent quod statim extinguere potuerunt, si magis anxii atque humiles esse uoluissent, ut oportuna conpunctio et ipsorum cordibus mederetur et fratrum animos deleniret. nam illo utique modo pusillanimitatis, immo superbiae suae uitium palpant et nutriunt potius quam extirpant fomitem iurgiorum, dominicae illius praeceptionis inmemores qua ait: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, et: si recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et uade prius reconciliare fratri tuo, et tunc ueniens offers munus tuum. [*]( 3 Cant. 2, 4 (LXX) 23 Mt. 5, 22 24 1. c. 23-24 ) [*]( 1 affluentior 71T gratia om. II 2 tale quid) aliquid T 4 est om. Π1, ante enim addidit Π2 uera 0 8 superextolluntur II 9 exoepit 0 10 nonnallas Π1 12 aduersus] aduersum T adnerans se 71 13 excitatns Π1 16 incipiunt ∑ΠΟυ quibus TO 17 cordis TIv delinire Π2ΥΟ 19 oportona T1 20 cordis II1 deliniret Π2ΥΟ 21 pusillanimitates Π1 22 stirpant 71 28 praeoeptionee Π1 25 fuerit Π1 aduersus TO 26 prius om. T . 27 reconciliari ∑Υυ offer Π2r offeres Tc offerre 0 )
In tantum igitur non uult nos dominus noster alterius despectui habere tristitiam, ut si aliquid aduersum nos frater habuerit, nec munera nostra suscipiat, id est nec orationes sibi a nobis permittat offerri, donec de animo eius tristitiam iuste iniuafceue conceptam celeri satisfactione tollamus. neque enim ait (si habet nexam querellam aduersum te frater tuus, relinque munus tuum ad altare et uade, prius reconciliare ei\', sed si recordatus fueris, inquit, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, id est etiam si leue aliquid ac uile sit quo fratris in te fuerit excitata conmotio, et hoc memoriam tuam subita recordatione pulsauerit, scias offerre te precum tuarum spiritalia munera non debere, nisi prius qualibet ex causa ortam tristitiam de corde fratris benigna satisfactione depuleris.