Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et re uera maius miraculum est de propria carne fomitem eradicare luxuriae quam expellere inmundos spiritus de corporibus alienis, et magnificentius signum est uirtute patientiae truculentos motus iracundiae cohercere quam aeriis principibus imperare, plusque est exclusisse edacissimos de corde proprio tristitiae morsus quam ualitudines alterius febresque corporeas expulisse: postremo multis modis praeclarior uirtus sublimiorque profectus est animae propriae curare languores quam corporis alieni. quanto enim haec sublimior carne est, tanto praestantior eius est salus, quantoque pretiosioris excellentiorisque substantiae, tanto grauioris ac perniciosioris est et ruinae.

Et de illis quidem curationibus ita beatissimis apostolis dicitur: nolite gaudere quia daemonia uobis subiciuntur. hoc enim faciebat non eorum potestas, sed uirtus nominis inuocati: et idcirco monentur ut ex hac parte [*](2 ProT. 10, 4 5 Prov. 25, 14 (LXX) 10 cf. I Cor. 13, 4 aqq. 25 Luc. 10, 20 ) [*](1 praeaumseruut 2 iactantissimam Π1 3 pasoet 7IT poscit Ol 4 sequetur 2 euenit T eis} illis 27 5 pronerbis 0 5 et pluaiae et nubes T 6 gloriatur T 7 aliquit Π (Σ) 9 aput UO subiecta ΠΥΟʋ 12 VII (sic) 0 13 luxoriae Π1Υ1 inmundis Π1 15 coercere T cohibere Πʋ 16 excusisse T 17 ualetudines ΣΟ ualitudinis Π2 18 posttremo Z 19 wt om. Π 20 langores 0 quantum T 22 ac] et Z pemit. ΠΥ 24 VIII 0 25 subioiuntur uobis T 27 inuocata T )

435
aihil sibi beatitudinis aut gloriae audeant uindicare, quae dei tantum potentia ac uirtute perficitur, sed ex illa uitae suae cordisque intima puritate, ob quam nomina eorum inscribi merentur in caelis.

Et ut hoc ipsum quod diximus uel testimoniis ueterum uel diuinis oraculis adprobemus, quid beatus Pafnutius uel de admiratione signorum uel de gratia senserit puritatis, immo quid angeli reuelatione cognouerit, ipsius uerbis atque experimentis rectius proferemus. hic namque ita multis uigens annis districtione praecipua, ut crederet se etiam carnalis concupiscentiae laqueis penitus absolutum, eo quod cunctis infestationibus daemonum quibus diu aperteque conflixerat superiorem se esse factum sentiret, dum aduenientibus uiris sanctis pulmentum lenticulae, quod illi atheran nominant, praepararet, manus eius, ut adsolet, in clibano flamma superuolitante conbusta est.

quo facto tristificatus magnum in modum coepit secum tacitus uoluere, cur ignis, inquiens, mecum non habet pacem, cum diriora mihi daemonum cesserint proelia? aut quemadmodum me in illo metuendo examinis die pertransiturus ille ignis inextinguibilis et inquisitor meritorum omnium non tenebit, cui nunc extrinsecus hic temporalis ac paruulus non pepercit ? cumque aestuanti huiuscemodi cogitationibus atque tristitia sopor subitus obrepsisset, adueniens angelus domini, cur, inquit, Pafnuti, tristis es, quod necdum tibi pacatus sit ignis iste terrenus, cum adhuc resideat in membris tuis carnalium motuum necdum ad purum excocta conmotio ?

cuius [*](3 scribi mererentur TO 5 VITII 0 6 fafnutius Z pahfnfftius 0 7 ammiratione H 10 destrictione ΣΟ praecipue JII 12 aperteque] a parte Π 13 factum esse IITv 14 theran uel iheran T 15 in clibano ut adsolet TITOv: at cf. Inst. V, 40,2, ubi rei narratae praemittitur: quod.. solet.. euenire 16 quod Π1. tristi [ factus Π1 tristis factus Π2 magnum in domum 7I1 manens in domo coniecit Π2 immodum 0 17 quur 0 18 duriora T 19 pertransiturus ille scripsi: pertransiturus si ille 2 per Be transiturum (transitorum Π1) ille IITOv 21 temporalia Π1 23 obrepisset Π1 O 24 qnnr inquid pahfnũti 0 qod T 25 iste ignis S ) [*](28* )

436
radices donec in tuis uiuunt medullis, ignem istum materialem nequaquam tibi pacificum esse permittent. quem utique innoxium alias sentire non poteris, nisi omnes internos motus his indiciis in temet ipso experiaris extinctos: uade, adprehende nudam et pulcherrimam uirginem, et si illam tenens tranquillitatem tui cordis inmobilem aestusque carnales pacificos in te senseris perdurasse, huius quoque uisibilis flammae mitis atque innoxius in modum illorum trium in Babylonia puerorum te adlambet adtactus.