Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quem cum haereticus arte dialectica fuisset adgressus et ad Aristotelicas ignorantem spinas uellet abducere, beatus Macarius apostolica multiloquium eius breuitate concludens, non est, inquit, in uerbo regnum dei, sed in uirtute: eamus igitur ad sepulchra et nomen domini super mortuum qui primus inuentus fuerit inuocemus ac sicut scriptum est ostendamus ex operibus fidem nostram, ut manifestissima rectae fidei documenta eius testimonio declarentur et perspicuam ueritatem non inani disputatione uerborum, sed uirtute signorum et illo quod non potest falli iudicio conprobemus.