Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
per quod euidenter ostenditur perfectionis ac beatitudinis summam non in illorum mirabilium operatione, sed in caritatis puritate consistere. nec inmerito. omnia enim illa euacuanda ac destruenda sunt, caritas uero perpetuo permansura. ideoque a patribus nostris opera ista signorum nequaquam uidimus adfectata: quin immo cum ea spiritus sancti gratia possiderent, numquam exercere uoluerunt, nisi forte extrema illos et ineuitabilis necessitas coartasset.