Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

simulant corporibus effngari. de quibus in Deuteronomio si surrexerit, inquit, in medio tui prophetes, aut qui somnium uidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et euenerit quod locutus est, et dixerit tibi: eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et seruiamus eis: non audies uerba prophetae illius aut somniatoris: quia temptat uos dominus deus uester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota animauestra: et in euangelio exsurgent, inquit, pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur etiam, si fieri potest, electi.