Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
hanc enim nos ordinem tenere debere etiam exemplis suis dominus noster instituit, de quo ita dicitur: quae coepit Iesus facere et docere. oaue igitur ne ante actum prosiliens ad docendum in illorum numero deputeris, de quibus in euangelio dominus ad discipulos loquitur: quae dicunt uobis seruate et facite, secnndum opera uero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. alligant autem onera grauia et inportabilia et inponunt ea super umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea mouere. si enim ille qui unum mandatum minimum soluens docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum, qui multa et maiora neglegens docere praesumpserit consequens profecto est ut non iam minimus in regno caelorum, sed in gehennae supplicio maximus habeatur.
et ideo canendam tibi est ne illorum ad docendum inciteris exemplis, qui peritiam disputandi ac sermonis afluentiam consecuti, quia possunt ea quae noluerint ornate copioseque disserere, scientiam spiritalem possidere creduntur ab his qui uim eius et qualitatem disoernere non nouerunt. aliud namque est facilitatem oris et nitorem habere sermonis et aliud uenas ac medullas caelestium intrare dictorum ac profunda et abscondita sacramenta pnrissimo cordis oculo contemplari, quod nullatenus humana [*]( 1 lac. 1, 19 8 Prov. 29, 20 (LXX) 8 Act. 1, 1 11 Mt. 23, 3—4 16 Mt. 5, 19 ) [*]( 1 consequatur Π2 8 salamone 2 (non II) 4 habet Tv 6 ficeriB II debere om. T 7 quo] qua II 9 actuum 2 in cm. n 10 discipulos suos Tc 14 humeros TO 18 neolegens 2 praesnmserit ∑(O) 20 snppliciis T est tibi T 22 afflnentiam T possint S 24 et qualitatem] aequalitatem 2 27 intradictorum Π. )
Festinandum igitur tibi set si ad ueram scripturarum u scientiam peruenire, ut humilitatem cordis inmobilem primitus consequaris, quae te m ad illam quae inflat, sed ad eam quae inluminat scientiam caritatis consummatione perducat. inpossibile namque est inmundam mentem donum scientiae spiritalis adipisci. et idcirco omni cautione deuita, ae tibi per studium lectionis non scientiae lumen nec illa perpetua quae per inluminationem doctrinae promittitur gloria, sed instrumenta perditionis de adrogantiae uanitate nascantur.