Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
scientia uero, quae similiter ab apostolo memoratur, tropologia est, qua uniuersa quae ad discretionem pertinent actualem utrum utilia uel honesta sint prudenti examinatione discernimus: ut est illud, cum apud nosmet ipsos indicare praecipimur utrum deceat mulierem non uelat.o capite orare deum. quae ratio ut dictum est moralem continet intellectum. item prophetia, quam tertio apostolus intulit loco, anagogen sonat, per quam ad inuisibilia ac futura sermo transfertur, ut est illud: nolumus autem ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. si enim credimus quoniam Christus mortuus est et resurrexit, ita et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. hoc enim uobis dicimus in uerbo domini, quoniam nos qui ninimus in aduentu domini non praeueniemus eos qui dormierunt in Christo, quoniam ipse dominus in iussu, in uoce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui qui in Christo sunt resnrgent primo.