Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
anagoge uero de spiritalibus mysteriis ad sublimiora quaedam et sacratiora caelorum secreta conscendens ab apostolo ita subicitur: quae autem sursum est Hierusalem libera est, quae est mater nostra. scriptum est enim: laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. tropologia est moralis explanatio ad emundationem uitae et instructionem pertinens actualem, uelut si haec eadem duo testamenta intellegamus πϱαxτιxἠν et theoreticam disciplinam, uel certe si Hierusalem aut Sion animam hominis uelimus accipere secundum illud: lauda Hierusalem dominum: lauda deum tuum Sion.