Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Sed ad expositionem scientiae de qua sumptum est sermonis exordium reuertamur. itaque sicut superius diximus πϱαxτιxή erga multas professiones ac studia deriuatur, ϑεω- ϱητιxή uero in duas diuiditur partes, id est in historicam interpretationem et intellegentiam spiritalem. unde etiam Salomon cum ecclesiae multiformem gratiam enumerasset, adiecit: omnes enim qui apud eam sunt nestiti sunt dupliciter. spiritalis autem scientiae genera sunt tria, tropologia, allegoria, anagoge, de quibus in Prouerbiis ita dicitur: tu autem describe tibi ea tripliciter super latitudinem cordis tui.