Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et cum haec quoque abbati Iohanni necdum ad conparationem tantae gratiae, qua eum sibi praelatum esse cernebat, idonea uiderentur atque ab eo, quidnam esset illud quod tantae gratiae meritis conferri posset, sciscitans scrutaretur, ille reuerentia tam sollicitae inquisitionis adstrictus uxorem se parentum ui imperioque conpulsum, cum profiteri monachum uellet, ante duodecim annos accepisse confessus est, quam nemine etiam nuncconscio sororis loco a se uirginem custodiri. quod factum cum audisset senex, tanta est admiratione permotus, ut coram ipso publice proclamaret non inmerito daemonem qui se despexerat illius non tolerasse praesentiam, cuius ipse uirtutem non solum in iuuentatis ardore, sed ne nunc quidem sine discrimine castitatis auderet adpetere.

quod factum abbas Iohannes licet summa admiratione praetulerit, tamen neminem [*]( 3 qumque O. 4 alligatum T iohannis II 6 se om. II cottid. II (non T) quotidiano 0 7 se om. O: cf. XXIIII, 11, 4 constium II 10 cottid. II largiori 2 11 retallisset 71 retuliseet TO neqae .... 13 obtulisset om. 0 13 protulisset Σ1 14 clusisset O 18 adque O 19 poBsit TO 20 ui imperioquej imperio T 21 nelit T 24 qum 0 25 dispexerat II 26 ipse] in se Σ 27 inuentntis Tv inbentutis 0 29 iohannis Π1 praetnllerit Π1 protulerit 0 et v in margine: cf. XI, 11 init. ) [*]( 26* )

404
monachorum ut experiretur hortatus est, sciens multa recte ab aliis gesta magnam aliis imitantibus intulisse perniciem nec usurpari ab omnibus posse quod paucis dominus speciali munere contulisset.

Sed ad expositionem scientiae de qua sumptum est sermonis exordium reuertamur. itaque sicut superius diximus πϱαxτιxή erga multas professiones ac studia deriuatur, ϑεω- ϱητιxή uero in duas diuiditur partes, id est in historicam interpretationem et intellegentiam spiritalem. unde etiam Salomon cum ecclesiae multiformem gratiam enumerasset, adiecit: omnes enim qui apud eam sunt nestiti sunt dupliciter. spiritalis autem scientiae genera sunt tria, tropologia, allegoria, anagoge, de quibus in Prouerbiis ita dicitur: tu autem describe tibi ea tripliciter super latitudinem cordis tui.