Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
qui cum abbatis Iohannis obtestationes ac praecepta despiciens testaretur numquam se ad illius imperium de corpore quod obsederat migraturum, huius aduentu perterritus cum reuerentissima nominis illius inclamatione discessit cuius tam euidentem gratiam senex non mediocriter [*]( 1 hii O in om. O\' 2 quum 0 3 suscendi O 5 inpe.dit T inpendat 0 7 folgerere 2 8 incedere Π1 10 despendium Π 11 dum Σ 14 ullo JI namque ... Πc 19 nelat] ut 0 21 abbas ΙΙΥv (non O) iohannis IP 22 admiratione] animi ratione 2 (uitium ortum ex scriptura ammiratione) nam eras. in T 26 dispiciens II1 27 poet migraturum in II uim deletum 29 senee O )
oumque ille saecularem se atque uxorio uinculo conligatum esse dixisset, beatus Iobannes excellentiam uirtutis eius et gratiae mente pertractans quaenam illi esset conuersatio adtentius explorabat. ille se rusticum et cotidiano maauain opere uictum quaerere- nec ullius boni esse se conscium testabatur, nisi quod numquam ante ad ruris opera mane exercenda procederet neque uespere domum reuerteretur, nisi in ecclesia pro cotidianae uitae commeatu largitori eius deo gratias rettulisset, neque se umquam de fructibus suis aliquid usurpasse, nisi prius deo primitias eorum ac decimas obtulisset, et numquam se boues suos per alienae messis transduxisse confinium, nisi eorum prius ora clausisset, ne uel parum damni per incuriam eius proximus sustineret.
et cum haec quoque abbati Iohanni necdum ad conparationem tantae gratiae, qua eum sibi praelatum esse cernebat, idonea uiderentur atque ab eo, quidnam esset illud quod tantae gratiae meritis conferri posset, sciscitans scrutaretur, ille reuerentia tam sollicitae inquisitionis adstrictus uxorem se parentum ui imperioque conpulsum, cum profiteri monachum uellet, ante duodecim annos accepisse confessus est, quam nemine etiam nuncconscio sororis loco a se uirginem custodiri. quod factum cum audisset senex, tanta est admiratione permotus, ut coram ipso publice proclamaret non inmerito daemonem qui se despexerat illius non tolerasse praesentiam, cuius ipse uirtutem non solum in iuuentatis ardore, sed ne nunc quidem sine discrimine castitatis auderet adpetere.
quod factum abbas Iohannes licet summa admiratione praetulerit, tamen neminem [*]( 3 qumque O. 4 alligatum T iohannis II 6 se om. II cottid. II (non T) quotidiano 0 7 se om. O: cf. XXIIII, 11, 4 constium II 10 cottid. II largiori 2 11 retallisset 71 retuliseet TO neqae .... 13 obtulisset om. 0 13 protulisset Σ1 14 clusisset O 18 adque O 19 poBsit TO 20 ui imperioquej imperio T 21 nelit T 24 qum 0 25 dispexerat II 26 ipse] in se Σ 27 inuentntis Tv inbentutis 0 29 iohannis Π1 praetnllerit Π1 protulerit 0 et v in margine: cf. XI, 11 init. ) [*]( 26* )
Sed ad expositionem scientiae de qua sumptum est sermonis exordium reuertamur. itaque sicut superius diximus πϱαxτιxή erga multas professiones ac studia deriuatur, ϑεω- ϱητιxή uero in duas diuiditur partes, id est in historicam interpretationem et intellegentiam spiritalem. unde etiam Salomon cum ecclesiae multiformem gratiam enumerasset, adiecit: omnes enim qui apud eam sunt nestiti sunt dupliciter. spiritalis autem scientiae genera sunt tria, tropologia, allegoria, anagoge, de quibus in Prouerbiis ita dicitur: tu autem describe tibi ea tripliciter super latitudinem cordis tui.
itaque historia praeteritarum ac uisibilium agnitionem conplectitur rerum, quae ita ab apostolo replicatur: scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et alterum de libera. sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem. ad allegoriam autem pertinent quae sequuntur, quia ea quae in ueritate gesta sunt alterius sacramenti formam praefigurasse dicuntur. haec enim, inquit, sunt dao testamenta, unum quidem de monte Sina, in seruitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conparatur huic quae nunc est Hierusalem [*]( 11 Provo 31, 21 (LXX) 114 Prov. 22, 20 (LXX) 17 Gal. 4,\' 22—23 23 1. c.[24—25 ) [*](2 magnam in T 8 usurpare II paucis om. 2 5 snmtum Σ(O) 7 diria. II0 theoricen 0 10 aslamon ΣΠ 11 aput ΣΟ 12 Bcientia 20 13 anagogen II (sed en in ral. m. 2) et 0 14 eam tibi T ea tibi 0 17 replicantur. Bcribtum T quod 0 18 alterum Σ : unum (ἓva) IIO (sed in II uerba et unum... 19 de ancilla a m. 2 1. 1. scripta extant) alium Υv 19 carne X 21 autem om. II secuntur ΣΠΥΟ ea om. T 22 ueritatate II 23 inquid IIO 26 quod] que 0 enim] autem 0 )
anagoge uero de spiritalibus mysteriis ad sublimiora quaedam et sacratiora caelorum secreta conscendens ab apostolo ita subicitur: quae autem sursum est Hierusalem libera est, quae est mater nostra. scriptum est enim: laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. tropologia est moralis explanatio ad emundationem uitae et instructionem pertinens actualem, uelut si haec eadem duo testamenta intellegamus πϱαxτιxἠν et theoreticam disciplinam, uel certe si Hierusalem aut Sion animam hominis uelimus accipere secundum illud: lauda Hierusalem dominum: lauda deum tuum Sion.