Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
\' consequenter enim [*](13 Sap. 1, 5 et 4 ) [*](2 eeωΡΗΕΙΚΤΤ 3 cogitatione V 4 non distimguit T eeωΡΗΕΙΚΗΝ T εω(sie!) 17 theoricen 0 6 ΠΡaKeIKHT thecteriea Σ bis ⊖eƜPH⊖IKA T possidere IV110 succendant H* 12 subuolari T domini T 13 qui] quisque 0 domini V 14 odit Σ: effugiet ΠΥΟv, ut est cap. 16; i 17 modus esf Σ 19 corumque ΣΥ1 20non iam ΠΤΟv uelut] ut Σ1 22 attam T 25 sublimiori V 27 nisus Πv enizus 0 extirp. ΠΟ )
in expulsione enim noxiarum rerum quattuor esse necessaria designauit. id est euellere, destruere, disperdere, dissipare, in perficiendis uero uirtutibus et his quae ad iustitiam pertinent adquirendis aedificare tantummodo atque plantare. unde liquido patet difficilius conuelli atque eradicari inolitas corporis atque animae passiones quam spiritales extrui plantarique uirtutes.
Haec igitur πϱαxτιxή, quae duobus ut dictum est subsistit modis, erga multas professiones studiaque diuiditur. quidam enim summam intentionis suae erga heremi secreta et cordis constituunt puritatem, ut in praeteritis Heliam et Helisaeum nostrisque temporibus beatum Antonium aliosque eiusdem propositi sectatores familiarissime deo per silentium solitudinis cohaesisse cognoscimus.