Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

magis enim ducitur insipientia, quia seruus durus non emendabitur uerbis: sienim et intellexerit, non oboediet. et: in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne forte inrideat sapientes sermones tuos. et: ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi disrum pant uos. oportet itaque ut huiusmodi hominibus spiritalium sensuum contegens sacramenta efficaciter canas: in corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem tibi.

sed dices forsitan: et quibus diuinaxumis scripturarum dispensanda sunt sacramenta? docet te sapientissimus Salomon: date, inquit, ebrietatem his qui in tristitia sunt, et uinum bibere his qui in doloribus sunt, ut obliuiscantur paupertatis, et dolorum suorum non meminerint amplius, id est his qui pro paenitudine actuum pristinorum maerore atque tristitia deprimuntur, spiritalis scientiae iucunditatem uelut uinum, quod laetificat cor hominis, afluenter infundite eosque salutaris uerbi crapula refouete, ne forte iugitate maeroris ac letali desperatione demersi abundantiore tristitia absorbeantur qui eiusmodi sunt.

de illis uero qui in [*]( 2 Prov. 24, 15 (LXX) 3 Prov. 19, 10 (LXX) 4 Prov. 18, 2 (LXX) 6 Proy. 29, 19 (LXX) 7 Prov. 23, 9 (LXX) 9 Mt. 7, 6 14 Ps. 118, 11 17 Prov. 31, 6-7 (LXX) 22 Ps. 108, 15 25 II Cor. 2, 7 ) [*]( 1 illndque] et illud T salamon ΣΙΙΥ1 2 pascuam T paschuam O 4 sapientia∗ II 5 dicitnr Tc 7 et in om. II anre 0 9 sanctum... 10 miseritia om. II 11 ea II 15 dicis II Υ (non O) 16 scribt. T1 17 ualamoa ∑ ΙΙΥ1 inquid O is 2, item infra 19 ut om. 0 22 scientiae spiritalis T iocund. II 23 affluenter II2 Υ 24 singularis Σ 25 dimersi abundantiori TO )

423
tepore ac neglegentia constituti nullo cordis sui dolore mordentur ita dicitur: nam qui suauis et sine dolore est, in egestate erit. quanta potes igitur cautione deuita, ne uanae gloriae amore distentus illius quem propheta conlaudat particeps esse non possis, qui pecuniam suam non dedit ad usuram.