Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod in apostolis multisque etiam sanctis uiris euidentissime conprobatur, qui non inani foliorum dilatabantur luxuria, sed ueris spiritalis scientiae fructibus curuabantur: de quibus in Actibus apostolorum scriptum est: uidentes autem Petri constan.tiam et Iohannis, et conperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur. et idcirco si tibi curae est ad eius inmarcescibilem fragrantiam peruenire, cunctis primum conatibus elabora, ut a domino puritatem castitatis obtineas.