Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quid enim prodest quempiam ernamentum eloquiorum caelestium et illam pretiosissimam scripturarum speciem consequi, si eam lutulentis operibus uel sensibus inhaerendo quasi inmundissimam [*]( 6 Ps. 118, 1-2 16 I Tim. 6, 20 24 Prov. 11, 22 (LXX) ) [*]( 6 psalmografus 2 psalmigraphus T 10 beati inquit (inquid O) II O 13 prius actuali conuersatione T 14 hii ∑II histam II1 15 ψcγΔωΝ ΠΜΟΝ II ψeοΔωΝyΜωΝ Υ 16 inquid 0 18 oppositiones ∑II 20 ΓΝωοεωε ∑ ΓΝωceωc II Tac | ΝΤΙΘeceιc Te aωΝΓΜΟ|ẏ ẏΝωceωc Υ corruptissime 0 23 relincunt ∑O 24 eliganter II 25 mulieris T 26 prodeest 0 quempiam om. X ornamenta T 27 scribt. T. ) [*]( 27* )

420
terram subigendo confringat ant caenosis libidinum suarum polluat uolutabris? fiet enim, ut id quod recte utentibus decori esse consueuit non solum istos ornare non possit, uerum etiam maioris caeni conluuione sordescat. ex ore enim peccatoris non est pulchra laudatio, cui dicitur per prophetam: quare tu enarras iustificationes meas, et adsumis testamentum meum per os tuum?

de huiusmodi animabus, quae nequaquam stabiliter timorem domini possidentes (de quo dicitur: timor domini disciplina et sapientia est) scripturarum adquirere sensum de iugi earum meditatione conantur, satis proprie in Prouerbiis memoratur: ut quid fuerunt diuitiae insipienti? possidere enim sapientiam excors non poterit. in tantum uero ab illa eruditione saeculari, quae carnalium uitiorum sorde polluitur, uera haec et spiritalis scientia submonetur, ut eam in nonnullis elingnibus ac paene inlitteratis sciamus nonnumquam admirabiliter uiguisse.

quod in apostolis multisque etiam sanctis uiris euidentissime conprobatur, qui non inani foliorum dilatabantur luxuria, sed ueris spiritalis scientiae fructibus curuabantur: de quibus in Actibus apostolorum scriptum est: uidentes autem Petri constan.tiam et Iohannis, et conperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur. et idcirco si tibi curae est ad eius inmarcescibilem fragrantiam peruenire, cunctis primum conatibus elabora, ut a domino puritatem castitatis obtineas.