Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

illa enim tibi beatitudo proueniet quam idem propheta promittit: et non faciet dominus auolare a te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui uidentes praeceptorem tuum. et aures tuae audient uerbum post tergum monentis: haec uia, ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram. atque ita fiet ut non solum omnis directio ac meditatio cordis tui, uerum etiam cunctae euagationes atque discursus cogitationum tuarum sint tibi diuinae legis sancta et incessabilis ruminatio.

Inpossibile est autem haec sicut praefati sumus inexpertum quemquam uel agnoscere uel docere. nam qui ne ad percipiendum quidem capax eet, quomodo erit idoneus ad tradendum ? de quibus tamen etiamsi aliquid docere praesumpserit, inefficax procul dubio et inutilis usque ad aures [*]( 5 Prov. 5, 15-16 (LXX) 9 Esai. 58, 11—12 15 Eaai. 80, 20-21 ) [*](1 tui T 3 sui Υ 4 illad in te T 5 aquam TO 6 superfluant II 8 eseiam ∑Π 9 prof. II 11 sacculis et T 12 et generationil] suscitans T suscitabis] suscitaberia ZO 18 sepium 0 semitam ∑ in qaietem] iniquitatum T, sed itatum in ras. m. 2, et c 14 prof. II 15 faciet a te dominus anolare a te X 18 postergam TO haec est uia T 22 incessabiles Π1 23 autem] aut X: om. II 25 nec 0 26 praesamserit ∑O )

417
tantnmmodo audientium eius sermo perueniet, cor autem eorum penetrare non poterit inertia operum et infructuositate suae proditus uanitatis, quia non de thesauro bonae promitur conscientiae, sed de inani praesumptione iactantiae.

inpossibile namque est inmundam animam, quantalibet desudauerit lectionis instantia, adipisci scientiam spiritalem. nemo enim in uas faetidum atque corruptum unguentum aliquod nobile aut mei optimum aut pretiosi quicquam liquoris infundit. facilius enim quamuis odoratissimum myrum semel horrendis inbuta faetoribus testa contaminat quam ut aliquid ex eo suauitatis aut gratiae ipsa concipiat, quia multo citius munda corrumpuntur quam corrupta mundantur.