Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

si itaque haec diligenter excepta et in recessu mentis condita atque indicta fuerint taciturnitate signata, postea ut uina quaedam suaue olentia et laetificantia cor hominis, cum sensuum canitie et patientiae fuerint uetustate decocta, cum magna sui fragrantia de uase [*]( 22 Proy. 27, 7 (LXX) ) [*]( 1 imbuta ∑Π . 2 haec ergo T 8 solidatate II 4 tempore T 5 relatio Π1 6 quoddammodo Π1 7 palliata T* observatione T 8 obtime 0 9 proferre II 10 sunt T 14 ereba II 15 sustenenti 7P quotidie 0 21 nimiae] animae Π 22 neclegenterque Z 23 fanis] fami T 24 nidenter H1 25 et om. T indicta IPr: indita rell. 27 quum O canitiae 2 28 flagrantia ∑ΠΥ franglantia 0 )

416
tai peetoris proferentar et tamquam perennis fons de experientiae uenis et miignis uirtutum meatibus redundabunt fluentaque continua aelat de quadam abysso tai cordis effundent.

eueniet namque in te illud, quod in Prouerbiis ad illum didtar qui haec opere consummauit: bibe aquas de tais uasis et de puteorum taoram fonte. superefflaant tibi aquae de tio fonte, in tuas autem plateas pertranseant aquae tuae, ac secundum Esaiam prophetam eris quasi hortus inriguus, et sieat fons aquarum, caias non deficient aquae. et aedificabuntur in te deserta a saeculis: fundamenta generationis et generationis suscitabis: et uocaberis aedificator saepium, auertens semitas in quietem.

illa enim tibi beatitudo proueniet quam idem propheta promittit: et non faciet dominus auolare a te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui uidentes praeceptorem tuum. et aures tuae audient uerbum post tergum monentis: haec uia, ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram. atque ita fiet ut non solum omnis directio ac meditatio cordis tui, uerum etiam cunctae euagationes atque discursus cogitationum tuarum sint tibi diuinae legis sancta et incessabilis ruminatio.