Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
NESTEROS: De hac ipsa re, unde tibi purgationis maxima nascitur desperatio, eitam satis atque efficax remedium poterit oboriri, si eandem diligentiam atque instantiam, quam te in illis saecularibus studiis habuisse dixisti, ad spiritalium scripturarum uolueris lectionem meditationemque transferre. necesse est enim mentem tuam tamdiu illis carminibus occupari, quamdiu sibi alia quae intra semet ipsam recolat simili studio et adsiduitate conquirat ac pro illis infructuosis atque terrenis spiritalia ae diuina parturiat.
quae eam profunde alteque conceperit atque in illis fuerit enutrita, uel expelli priores sensim poterunt uel penitus aboleri. uacare enim cunctis cogitationibus humana mens non potest, et ideo quamdiu spiritalibus studiis non fuerit occupata, neoeese est eam illis quae pridem didicit inplicari. quamdiu enim non habuerit quo recurrat et indefessos exerceat motus, necesse est ut ad [*]( 1 actenus ∑ Π̣2Υ sustinui n, sed tinui in ras. m. 2 practer illu] prae Π, spatio uacuo relicto: praecipue coniecit Π2 2 animi O 4 accidit ∑ΥΟ adtegiase ∑ 5 pedagogi ∑ΥΟ 8 parnolo JJ1 12 fantasm. JIO 13 supernus Π1 15 nestoroe O 19 scribt. T lectione meditationem Π (sed fuisse videtur lectionẽ) 21 aliqua Πv ipsa Π1 22 hae ∑(0) 25 priora (a inras. 2 litt.) T (ad priores supple scripturae seu cogitationes) 29 defessoe Υ )
nt ergo haec in te scientia spiritalis perpetua soliditate roboretur nec ea iam temporarie perfruaris sicut illi qui eam non suo studio,. sed aliena relatione contingunt et uelut aSrie ut ita dixerim odore percipiunt, sed ut sensibus tuis inuiscerata quodammodo et perspecta atque palpata condatur, illud omni obseruantia custodire te conuenit, ut etiamsi ea quae optime nosti forte audieris in conlatione proferri, non ex hoc quod tibi iam nota sint aspernanter fastidioseque suscipias, sed ea cordi tuo illa auiditate conmendes, qua debent desiderabilia salutis uerba uel auribus nostris indesinenter infundi uel de nostro iugiter ore proferri.