Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quodsi inmunditiam huius quoque fornicationis effngerit, habebit quartam, quae haeretioi dogmatis adulterio perpetratur. de qua idem beatus apostolus: ego scio quia post discessionem meam intrabunt lupi graues in uos, non parcentes gregi, et ex uobis ipsis exsurgent uiri loquentes peruersa, ut abducant discipulos post se. hanc etiam qui potuerit dedinare, caneat ne subtiliore pecoato in fornicationis uitium conlabatur, quae scilicet in cogitationum pernagatione consistit, quia. omnis cogitatio non solum turpis, sed etiam otiosa et a deo quantulumcumque discedens a perfecto uiro inmundissima fornicatio deputatur.