Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Crescente autem per hoc studium innouatione mentis nostrae etiam scripturarum facies incipiet innouari, et sacratioris intellegentiae pulchritudo quodammodo cum proficiente proficiet. pro capacitate enim humanorum sensuum earum quoque species coaptatur et uel terrena carnalibus uel diuina spiritalibus adparebit, ita ut hi, quibus antea uidebatur crassis quibusdam nebulis inuoluta, nec subtilitatem eius deprehendere [*]( 7 Lev. 21, 12 10 II Cor. 6, 16 ) [*]( 3 area U 4. etiam] tamen Π 5 inwlubilem Υ1 pietatis T absorta ∑ΠΥΟ 12 scribt. T 13 confert Π, sed rt w ras. m. 2 14 in legendis] intellegendis II 17 percnssa SO 20 reuoluentis Π1 22 uelnt] uel II c 23 dimersis ∑Υ 26 scribt. 7* 26 quodadmodo ∑ 29 hii £ 0 )

412
nec fulgorem ualeant sustinere. sed ut hoc ipsum quod adetruere nitimur aliquo olarius pandatur exemplo, unum legis teetimonium protulisse snffioiat, per quod etiam omnia praeoepta caelestia seoundum mensnram status nostri ad omne hominum genus probemus extendi.

scriptum est in lege: non fornicaberis. hoc ab homine carnalium adhuc obscenitatum passionibus obligato secundum simplicem litterae sonum salubriter custoditur. ab eo autem qui iam ab hac actione lutnlenta et inpnro discessit affeotu necesse est id ipsum spiritaliter obseruari, ut scilicet non solum a caerimoniis idolorum, sed etiam ab omni snperstitione gentilium et angnriorum atque ominum omniumque signorum et dierum ac temporum obseruatione discedat, uel certe ne quorundam uerborum aut nominum coniecturis, quae sinceritatem fidei nostrae pollnunt, inplicetur.

hac enim formcatione etism Hierusalem dicitur constuprata, quae fornicata est in omni colle sublimi, et snb omni ligno frondoso, et quam iterum dominus inorepans per prophetam stent, inquit, et saluent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et subputabant menses, ut ex eis adnuntiarent uentura tibi. de qua fornicatione et alibi arguens eos dominus ait: spiritus fornicationis deoepit eos, et fornicati sunt a deo sno. quisque uero a gemina hac fornicatione discesserit, habebit tertiam quam deuitet, quae in legis et Iudaismi superstitionibus continetur.