Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

pietas enim ac dilectio dei quam eiroa humanam genus semper inpendit, eo quod nullis ita uincatur iniuriis, ut a cura nostrae salutis abscedat et quodammodo superata iniquitatibus nostris a principali suo proposito reuocetur, magis proprie exprimi alia conparatione non potuit quam exemplo uiri ardentissimo amore feminam diligentis, qui quanto magis neglegi se ac despici ab ea senserit, tanto uehementioris circa eam zeli ardore flammatur. adest igitur inseparabiliter nobis semper diuina protectio tantaque est erga creaturam suam pietas creatoris, ut non solum comitetur eam, sed etiam praecedat iugiter prouidentia, quam expertus propheta apertissime confitetur dicens: deus meus misericordia eius praeueniet me.

qui cum in nobis ortum quendam bonae nolotatis inspexerit, inluminat eam confestim atque confortat et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei quam uel ipse plantauit uel nostro conatu uiderit emersisse. nam et [*]( 18 adest... 21 prouidentia] Prosp. 2, 8 28 qui cum ... 26 emersisse] Prosp. 2, 8 ) [*]( 4 Hierem. 3, 19-20 22 Pa. 58, 11 26 Esai. 65, 24 ) [*]( 2 nunc mihi eet II rursus Σv 8 contemtua I innitante Π 5 dixit Σ inquid 0 6 contempnat Π 7 contemsit ΣΟ israel 2 ιՐrł T 8 Hiernsalem] ιՐrł 2 (cf. adnot. ad XV, 1, 3) adulterae ΠΥΟv10 femina 0 17 neclegi I ac despici om. Πc 18 post flammatur habet T: VIIII 21 prof. Π 23 quemdam Π 26 emisisse 2 et om. ΠΥΟv ) [*]( 24* )

372
antequam clament, inquit, ego audiam: adhuc loquentibus eis ego audiam, et iterum: ad uocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi et non solum sancta desideria benignus inspirat, sed etiam occasiones praestruit niUe et oportunitatem boni effectus ac salutaris uiae directionem demonstrat errantibus.

Ynde non facile humana ratione discernitur quemadmodum dominus petentibus tribuat, a quaerentibus inueniatur aperiatque pulsantibus, et rursus inueniatur a non quaerentibus se, palam adpareat inter illos qui eam non interrogabant, et tota die expandat manus suas ad populum non credentem sibi et contradicentem, resistentes ac longe positos uocet, inuitos adtrahat ad salutem, peccare cupientibus explendae copiam subtrahat uoluntatis, ad nequitiam properantibus benignus obsistat.

eai autem facile pateat, quomodo salutis summa nostro tribuatur arbitrio, de quo dicitur: si uolueritis, et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis, et quomodo non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei? quid etum sit illud, quod deus reddet unicuique secundum opera eius, et: deus est qui operatur in nobis et uelle etperficere, pro bona uoluntate, et: hoc non ex uobis, sed dei donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur? quid sit etiam illud quod dicitur: adpropinquate domino, et adpropinquabit nobis, et quod alibi dicit: nemo uenit ad me nisi pater qui misit me adtraxerit [*]( 7 Vude non .........23 quis glorietur] Presp. 2, 4, 3, 1 ) [*]( 2 Essai. 30,19 8 cf. Mt 7,7 9 cf Romam. 10, 20—21. Essai. 65, 1—2 16 Essai 1,19 18 Rom. 9,16 20 Rom. 2,6. Pbil. 2. 13 22 Eph 2, 8—9 24 Iac. 4, 8 25 Ioh. 6, 44 ) [*]( 2 ego audiampost eis om.T 4 occasionem Σ2 5 perstruit Z affectus T 6 monstrat II 7 non distinguit T quemammodum X 8 quaer. ac T 9 rarsum O 11 eexpandit Z 13 ac trahat Υ 14 uoluptatisμ 19 mismerantis Π 21 nobis Σ: cf. c.12, 8. III, 15, 1 24 illut n adpropinquitate Σ225 uos Π2 )

373
eum? quid sit quod dicitur: rectos cursus fac pedibus.

tuis, et uias tuas dirige, et quid sit quod orantes dicimus: dirige in conspectu tuo uiam meam, et: perfice gressus meos in semitis tuis: ut non mOlleantur uestigia mea? quid sit quod iterum conmonemur: facite uobis cor nouum, et spiritum nouum, et quid sit illud quod repromittitur: dabo eis cor unum, et spiritum nouum tribuam in uisceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum: ut in praeceptis meis ambulent, et iudicia mea custodiant?

quid sit quod praecipit dominus dicens: laua a malitia cor tuum Hierusalem, ut salua fias, et quid sit quod id ipsum propheta a domino postulat dicens: cor mundum crea in me deus, et iterum: lauabis me, et super niuem dealbabor? quid sit quod ad nos dicitur: inluminate uobis lumen scientiae, et quid sit quod de deo dicitur: qui docet hominem scientiam, et: dominus inluminat caecos, uel certe quod orantes dicimus cum propheta: inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem, nisi quod in his omnibus et gratia dei et libertas nostri declaratur arbitrii, quia etiam suis interdum motibus homo ad uirtutum adpetitus possit extendi, semper uero a domino indigeat adiuuari?

nec [*]( 90 nisi quod..... p. 374, 2 liberatur] Prosp. 8, 2. 4, 1 ) [*]( 1 Prov. 4, 26 (LXX) 3 PB. 5, 9. 16, 5 6 Esech. 18, 31 7 Bsech. 11, 19-20 12 Hierem. 4, 14 14 Pa. 50, 12 15 1. c. 9 16 Os 10, 12 (LXX) 17 PB. 93, 10 18 Pa. 145, 8 19 Pe. 12, 4 ) [*]( 1 rectas Π1 2 suis N\' diriges II 4 semitu Π1 5 iteram quod T 7 promittitur 0 cor unam ΣΟ1 et Vulgata (έτέϱαν LXX): cor nouam ΠΥΟ2v cf. III, 18 9 lapideo Π1 11 praecepit ΠΥΟv 12 Hierusalem om. T 13 prof. II 14 deus om. II 15 supra 0 sit] eet T 19 prof. II oculus meus II\' 20 morte T* in post quod om. 2 is 2 21 nostra 2 quia Σϕ: et quia ΠΥΟ Pr. v 22 interdum suia T 23 a dno IITOtp Pr.: a deo 2 indiget 2tp )

374
eaim cum uoluerit quis sanitate perfruitur aut de aegritudinis morbo pro arbitrii sui desiderio liberatur. quid autem prodest sanitatis gratiam concupisse, nisi deus, qui uitae ipsius asam tribuit, etiam uigorem incolumitatis inpertiat? at autem euidentius chreat etiam per naturae bonum, quod beneficio creatoris iadaltam eet, nonnumquam bonarum uoluntatum prodire principia, quae tomea nisi a domino dirigantur ad consummationem uirtutum peruenire non possunt, apostolus testis est dicens: uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio.

Nam libertatem scriptura diuina nostri confirmat arbitrii dicens: omni custodia serua taam cor, sed infirmitatem eius apostolus manifestat dicens: dominus custodiat corda uestra et intellegentias uestras in Christo Iesu. uirtutem liberi arbitrii Daaid enuntiat dicens: inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas, sed infirmitatem eius idem onuis similiter docet inclina, inquiens, cor meum in testimonia taa: et non in auaritiam, Salomon quoque: inclinet dominus corda nostra ad se, ut ambulemus in uniuersis uiis eius, et custodiamas mandata eius, et caerimonias eius, et iudicia eius.

potestatem desigoat arbitrii nostri psalmographus dicens: cohibe linguam taam a malo: et labia taa ne loquantur dolum: infirmitatem eius nostra protestatur oratio dicentibus nobis: pone domine custodiam oris meo: et ostium circumstantiae labiis meis. arbitrii [*]( 4 at autem.... 10 inuenio] Prosper 4, I ) [*]( 9 Bom. 7, 18 13 Prov. 4, 23 13 Phil. 4, 7 15 Pa. 118, 112 17 L c. 36 19 III Reg. 8, 58 33 Ps. 33, 14 25 Pt. 140, 3 ) [*](2 prodeMt O 3 dominus Πv 4 tribuat II1 incolomitatis ΠΥ post inpertiat in T eap. 10 incipit 11 nulladistinctio in Υ 12 omnia Z 15 enuntiauit 71 11 inclinaui ΣΙΙ1. (xλιvov LXX sine scripturae uarietate) 19 salamon ΣΠ inclinet inquit (inquid O) IITO 21 aerem. II eaeremonia T 22 psalmografhus 2 psalmigraphus T 26 circuminstantiae Σ )

375
noetri facultas a domino declaratur, cum dicitur: solue uincula colli tui captiua filia Sion: fragilitatem eius propheta decantat dicens: dominus soluit conpeditos, et: disrupisti ninonla mea: tibi sacrificabo hostiam laudis.

audimus in enangelio dominum connocantem, ut ad eum per liberum properemus arbitrium: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, etegoreficiam uos, sed infirmitatem eius idem dominus protestatur dieena: nemo potest uenire ad me nisi pater qui misit me adtraxerit eum. apostolus liberum arbitrium nostrum indicat dicens: sic currite ut conprehendatis, sed infirmitatem eius Iohannes Baptista testatur, cum ait: non potest homo accipere a se quicquam nisi fuerit ei datum de caelo.

iubemur animas nostras sollicite custodire propheta dicente: custodite animas uestras, sed eodem spiritu alius propheta proclamat: nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauit qui custodit eam. apostolus Philippensibus scribens, ut liberum eorum designet arbitrium, cum metu et tremore, inquit, uestram salutem operamini: sed ut infirmitatem eius ostendat, adiungit: deus est enim qui operatur in nobis et uelle et perficere, pro bona uoluntate.

Et ita sunt haec quodammodo indiscrete permixta atque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione uoluatur, id est utrum quia initium bonae uoluntatis praebuerimus misereatur nostri deus, an quia deus [*]( 23 Et ita...... p. 876, 11 praeuenerunt] Proap. 5, 1. 7, 1 ) [*]( 1 Esai. 52, 2 8 Ps. 146, 7 4 Pb. 115, 16-17\' 6 Mt. 11, 28 9 loh. 6, 44 11 I Cor. 9, 24 13 Ioh. 3, 27 15 Hierem. 17, 21 16 Pe. 126, 1 (LXX) 19 Phil. 2, 12 21 1. c. 18 ) [*]( 3 prof. TIO 5 andiuimus ΠΥΟv 11 incitat IITOv 12 iohannis Π1 14 ei datum fuerit T 16 prof. II 16 prof. ΠΟ 17 nigilabit S nigilat Π2v nigilant 0 nigilanernnt qui custodiunt T 19 designaret 2 inquid 0 21 enim] enim inquit IIe 22 nobia 0 23 non distinguit T 24 multus Π2 26 miseriatnr Πa nobis T )

376
++ misereatur consequamur bonae uoluntatis initium multi enim singula haec credentes ac iusto amplius adserentes uariis sibique contrariis sunt erroribus inuoluti. si enim dixerimus nostrum esse bonae principium uoluntatis, quod fuit in persecutore Paulo, quod in publicano Matthaeo, quorum nans cruori ac suppliciis innocentum, alius uiolentiis ae rapinis publicis incubans adtrahitur ad salutem ?

sin nero a gratia dei semper inspirari bonae uoluntatis principia dixerimus, quid de Zaeehaei fide, quid de illius in cruce latronis pietate dicemus, qui desiderio suo uim quandam regnis caelestibus inferentes specialia uocationis monita praeuenerunt? consummationem uero uirtutum et exsecutionem mandatorum dei si nostro deputauerimus arbitrio, quomodo oramus: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis, et: opera manuum nostrarum dirige super nos? scimus ad maledicendum Israheli Balaam fuisse conductum, sed uidemus maledicere cupienti non fuisse permissum. custoditur Abimelech, ne Rebeccam tangens peccet in deum. Ioseph fratrum liuore distrahitur, ut descensio filiorum Israhel in Aegypto fieret et illis de germani nece tractantibus futurae famis remedia pararentur.