Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
ac rursum contumacias nostras atque contemptus, quibus eum ad salutares inuitantem recursus rebelli spiritu dedignamur, tali conparatione describit: et dixi, inquit: patrem uocabis me, et post me ingredi non cessabis. sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israhel, ait dominus. satis congrue, quoniam Hierusalem adulteratae conparauerat a suo coniuge discedenti, amorem quoque ac perseuerantiam benignitatis suae uiro qui feminam deperit conparauit.