Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Et idcirco licet in multis, immo in omnibus possit ostendi semper auxilio dei homines indigere nec aliquid humanam fragilitatem quod ad salutem pertinet per se solam, id eat sine adiutorio dei posse perficere, in nullo tamen eaidentius quam in adquisitione atque custodia castitatis ostenditur. ut enim tantisper de integritatis eius difficultate disputatio differatur, de instrumentis eius breuiter interim disputemus.