Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Huic sensui, cuius pietas abrupte a nobis non potest inprobari, illud uidetur obsistere quod ad destructionem liberi tendit arbitrii. nam cum multos gentilium, qui utique diuini adiutorii gratiam non merentur, non solum frugalitatis atque patientiae, sed, quod magis mirum est, etiam castitatis uideamus fulgere uirtutibus, quomodo captiuato liberae uoluntatis arbitrio dei munere conlatae illis fuisse credendae sunt, cum utique mundanae sapientiae sectatores non solum dei gratiam, sed ipsum etiam uerum deum penitus ignorantes, quantum uel serie lectionis uel quorundam traditione cognouimus, summam castimoniae puritatem proprii laboris industria possedisse dicantur?

CHAEREMON: Gratum mihi est quod, dum summo agnoscendae ueritatis amore flammamini, quaedam etiam inepta proponitis, quorum obiectione probatior atque ut ita dixerim exploratior catholicae fidei uirtus adpareat. quis etenim sapiens tam contrariis propositionibus uteretur, ut caelestem castimoniae puritatem, quam hesterna die nec per dei gratiam mortalium cuiquam adserebatis posse conferri, nunc eandem etiam a gentilibus crederet uirtute propria fuisse possessam?

sed quia haec explorandae procul dubio ut dictum est studio ueritatis opponitis, quid de his teneamus aduertite. primum philosophos nequaquam credendum est talem animi castitatem qualis a nobis exigitur adsecutos, quibus iniungitur ut non [*](2 Hierem. 8, 4-5 ) [*]( 2 iherem. 0 numquit Σ 3 cadet ΠΟ 4 reuertitur Π 5 ihr̃̇ɾlm O 8 dextrnctionem Σ 17 poat summam Σ addi! : eaa, quae uox dittographia syllabae sequentis cas esse uidetur 19 summae Σ 21 proponetis Π1 24 ezterna ΣΟ 26 crederetis Υv credideritis 0 28 uertite Π1 29 neque quam Σ 30 exitur Π1 adsecutus IP )

366
solam fornicatio, sed ne mmunditiaquidem nominetur in nobis. habuerunt autem illi quandamμsϱιϰύγν, hoc est portiunculam castitatis, id eet abstinentiam carnis, at tantum a coitu libidinem cohercerent: hanc autem internam mentis ac perpetuam corporis puritatem non dicam opere adsequi, sed nec cogitatione potuerunt.