Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nostrum uero est, nt cotidie adtrahentem nos gratiam dei humiliter subsequamur, uel certe d nra [*](15 quibus manifeste .... p. 363, 6 nolnenmt reuerti] Prosp. 2, 2 ) [*](6 Deat. 28, 23 7 Ioel 1, 4 19 Iac. 1, 17 22 n Cor. 9. 10 26 Act. 7. 51 ) [*]( 2 etiam] eam Π 4 nam: nam et Z. sed et del m. S boam ϒ: bonum ΣΠΟ 5 affectus ϒ 7 locustas ϒΟ 8 camedebat Π1 brucus ΣΟ d T a m. 2 broohi - bruei ϒ a m. 2 et O deueret eruca T 9 rabigo ΠϒΟ 13 exspectat T 17 qai] quibus T 21 exequitur O 22 aspostulo Π1 24 fractam r 25 eott T quotidie 0 adtrahente IO 26 gratia I «t uid. et 0 gratiam ϕ )
GERMANVS: Huic sensui, cuius pietas abrupte a nobis non potest inprobari, illud uidetur obsistere quod ad destructionem liberi tendit arbitrii. nam cum multos gentilium, qui utique diuini adiutorii gratiam non merentur, non solum frugalitatis atque patientiae, sed, quod magis mirum est, etiam castitatis uideamus fulgere uirtutibus, quomodo captiuato liberae uoluntatis arbitrio dei munere conlatae illis fuisse credendae sunt, cum utique mundanae sapientiae sectatores non solum dei gratiam, sed ipsum etiam uerum deum penitus ignorantes, quantum uel serie lectionis uel quorundam traditione cognouimus, summam castimoniae puritatem proprii laboris industria possedisse dicantur?
CHAEREMON: Gratum mihi est quod, dum summo agnoscendae ueritatis amore flammamini, quaedam etiam inepta proponitis, quorum obiectione probatior atque ut ita dixerim exploratior catholicae fidei uirtus adpareat. quis etenim sapiens tam contrariis propositionibus uteretur, ut caelestem castimoniae puritatem, quam hesterna die nec per dei gratiam mortalium cuiquam adserebatis posse conferri, nunc eandem etiam a gentilibus crederet uirtute propria fuisse possessam?
sed quia haec explorandae procul dubio ut dictum est studio ueritatis opponitis, quid de his teneamus aduertite. primum philosophos nequaquam credendum est talem animi castitatem qualis a nobis exigitur adsecutos, quibus iniungitur ut non [*](2 Hierem. 8, 4-5 ) [*]( 2 iherem. 0 numquit Σ 3 cadet ΠΟ 4 reuertitur Π 5 ihr̃̇ɾlm O 8 dextrnctionem Σ 17 poat summam Σ addi! : eaa, quae uox dittographia syllabae sequentis cas esse uidetur 19 summae Σ 21 proponetis Π1 24 ezterna ΣΟ 26 crederetis Υv credideritis 0 28 uertite Π1 29 neque quam Σ 30 exitur Π1 adsecutus IP )
denique famosissimus ille ipserum Socrates hoc, ut ipsi concelebrant, de se nen erubuit profiteri. nam cum intuens eum quidam ϕυσιογνώμιsν dixisset: ὸ́μματα πσιδεϱαστοι̃, hoc eet oenli corruptoris puerorum, et inruentes in eum discipuli inlatum magistro uellent ultum ire conuicium, indignationem eorum hac dicitur conpressise sententia: παύσασϑε, έται̃ϱοτ εἰμὶγάϱ, έπέχω δέ, id est: quiescite, o sodales: etenim sum, sed contineo. apertissime igitur non solum adsertione nostra, sed etiam ipsorum professione monstratur consummationem tantummodo inpudicitiae, id est conmixtionis turpitudinem uiolenta ab illis necessitate conpressam, nen tamen desiderium de cordibus eorum et oblectationem illius passionis exclusam.