Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

CHAEREMON : Hoc ipso quod proposuistis exemplo euidentius adprobatur nihil posse perficere sine adiutorio dei laborantis industriam. nec enim agricola cum omnes conatus suos in excolendis eipenderit terris, confestim etiam prouentum segetum et ubertatem frugum suae poterit industriae deputare, quam inritam esse frequenter expertus eet, nisi eam et piuMaram oportunitas et hiemis tranquilla serenitas subsequatur, ita ut adultos iam fructus ac perfecta maturitate solidatos de manu quodammodo tenentium uiderimus plerumque praereptos nihilque laborantibus illam iugem sudoris instantiam contulisse, quia non fuit domini opitulatione directa.

sicut igitur inertibus agricolis, qui sua frequenti uomere arua non subigunt, hanc ubertatem segetum pietas diuina non confert, ita laborantibus pernox sollicitudo non proderit, nisi misericordia domini fuerit prosperata. in quo tamen humana superbia nullatenus se gratiae dei uel exaequare uel admiscere contendat participemque se in muneribus dei per hoc conetur inserere, ut laborem suum auctorem esse diuinae existimet largitatis ac prouentum eopiosissimarum frugum industriae suae meritis respondisse glorietur.

consideret namque ac ueridica examinatione perpendat, quod ne ipsos quidem conatus, quos pro desiderio opulentiae intentus exercuit, suis uiribus inpendere potuisset, nisi eum ad exercendum omne opus ruris protectio domini ac [*](8 tui] cai Π1 9 proficere ΠϒΟυ 10 conatoB Q 13 inritam O1: initam rell. 14 oportanitatis Π1 15 adultus Π fructos 0 solidatus Π 18 quia] qua II\' quae Π2 19 suo ϒ1O frequenter Πc 20 non om. ZT 22 preparata 0 23 euequare IP 24 se om. 0 25 extimet 0 largitatet Π 27 ueredica Π 28 pro om. T 80 dei 0 )

364
misericordii roborasset, et inefficax eius uoluntas fuisset ac uirtus. nisi etiam peragendi copiam, quae nonnumquam uel siccitatis uel imbrium nimietate fraudatur, diuina clementia praestitisset.