Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sic enim uniuersitatis deus omnia in omnibus credendus est operari, 30 ut incitet, protegat atque confirmet, non ut auferat quam [*]( 11 Eiecb. 20, 48-44 ) [*]( 2 et post effectum om. Π 3 labsuque ΣΠ praecepiti IP 5 uiolentusquae Π1 7 retinentesqae ITO renitentesque Υν 9 a diainitate] adnontiate n 11 gratia X 12 recordamini T 14 displecibitis Π1 18 israel 2? 20 perfectione 2 21 accedat 0 23 in om. TO liberum T 26 efficacia S 27 adquaesitae II )

396
semel ipse concessit arbitrii libertatem. si quid sane uersutius humana argumentatione ac ratione collectum huic sensui uidetur obsistere, uitandum magis est quam ad destructionem fidei prouocandum (non enim fidem ez intellectu, sed intellectum meremur ez fide, sicut scriptum est: nisi credideritis, non intellegitis), quia, quemadmodum et deus omnia operetur in nobis et totum libero adscribatur arbitrio. ad plenum humano sensu ac ratione non potest conprehendi.

Hoc nos beatus Chaeremon confirmatos cibo laborem fecit tam inuii itineris non sentire. [*]( 5 Esai. 7, 9 (LXX) ) [*]( 1 quia ΣΟ 3 destrictionem Z 6 intellegetis Π 7 operator Π scribatur II post arbitrio addunt ΠΟν: cum (cni . Ον) dicitur: si uolneritis, et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis (Esai. 1,19) ct. cap. 9, 2 9 cibos S1 labore Π1 10 tam inniti 2 tanti T Explicit abbatis chaeremonis (cher. T) de protectione dei (conlatio -III- add. Π) SIIT Incipit (incepit Π1) conlatio abbatis nesterotis de spiritali scientia (stientia Π1 pas- sim) ΣΠ: om. T Incipiunt capitula (capitnle T1) conlationis primae (pr. om. T) abbatis nesterotia de spiritali scientia nT: om. Σ sub- acriptio corrupta in 0 )

397

DE SPIRITALI SCIENTIA. CAPITVLA.

Verba abbatis Nesterotis de religiosorum scientia.

De adprehendenda spiritalium rerum cognitione.

Quod actualis perfectio duplici ratione subsistat.

Quod actualis uita erga multas professiones ac studia deriuetur.

De professionis adreptae perseuerantia.

De infirmorum mobilitate.

Exemplum castitatis quo docetur non omnia ab om- . nibus aemulanda.

De spiritali scientia.

Quod de actuali scientia proficiatur ad spiritalem.

De adprehendenda uerae scientiae disciplina.

De multiplici intellectu diuinarum scripturarum.

Interrogatio, quomodo possit ad obliuionem saecularium carminum perueniri.

Responsio, quo pacto memoriae fucum possimus abluere.\'

Quod inmunda anima neque tradere neque percipere possit scientiam spiritalem. [*]( 5 nestoris 0 religiosiorum T 6 agaitione T 9 diriuetur TIT 10 professiones et perseuerantiae Π1 12 caritatis Z 20 facto 2 pactu II fragam T possumus ΣΟ1 )

398

Obieetio de eo, quod multi inmundi scientiam habeant et sancti non habeant.

Responsio, eo quod mali scientiam aeram habere non possint.

Quibus ratio perfeetionis debeat aperiri.

Quibus de causis doctrina spiritalis infructuosa sit.

Quod plerumque etiam indigni gratiam salutiferi sermonis accipiant

Sponsionis nostrae et itineris ordo conpellit, ut abbatis Nesterotis praeclari in omnibus summaeque scientiae uiri institutio sabsequatur. qui eam sacrarum scripturarum nos aliqua memoriae conmendasse et eorum intellegentiam desi-

derare sensisBet, talibus noe adorsus est uerbis multa quidem scientiarum in hoc mundo sunt genera, tanta siquidem earum quanta et artium disciplinarumque uarietas est sedis cum omnes aut omnino inutiles sint aut praesentis tantum uitae conmodis prosint, nulla eet tamen quae non habeat proprium doctrinae suae ordinem atque rationem, per quam ab expetentibus possit adtingi.

si ergo illae artos ad insinuationem sui certis ac propriis lineis diriguntur, quanto magis religionis nostrae disciplina atque professio, quae ad contemplanda inuisibilium sacramentorum tendit arcana nec praesentes quaestus, sed aeternorum retributionem expetit praemiorum, certo ordine ac ratione subsistit. eains quidem duplex scientia est: prima πϱαϰτιϰή, id est actualis, quae [*](2 et aneti non habeant M. T 4 poasnnt T 5 aperire Π1 6 spiritalis doetrim ΗΥΟν 8 Expliciunt capitula T Finiunt cupitula coulationis (conlationes II\': om. Σ, abbatis nesterotis (nesteronis IP) de spiritali scientia ΣΠ Incipit (om. Σ) conlatio abbatis nesterotis de spiritali ICientia ZT: om. Π 10 nestoris 0 in omaibaa] nominis T et snmmae Π, ted et s. L add. m. 3 stientientiae IP 14 geMrata Π2 16 sunt H2 18 habet 2? 11 discipline T* 25 ante prima in Υ est: Π ΠΓΘΗΚΗ Υ plane corrupte O (passim) )

399
emendatione morum et uitiorum purgatione perficitur : altera εϑesϱητexή, quae in contemplatione diuinarum Teram ei sacratissimorum sensuum cognitione consistit.

Quisquis igitur ad ϑεωϱητιήν noluerit peruenire, necesse est ut omni studio atque uirtute actualem primum scientiam consequatur. nam haec πϱαxτιxή absque theoretica possideri potest, theoretica uero sine actuali omnimodis non potest adprehendi. gradus enim quidam ita ordinati atque distincti anni, ut humana humilitas possit ad sublime conscendere: qui si inuicem sibi ea qua diximus ratione succedant, potest ad altitudinem perueniri, ad quam sublato primo gradu non potest transuolari. frustra igitur ad conspectum dei tendit qui uitiorum contagia non declinat: spiritus namque dei odit fictum, nec habitat in corpore subdito peccatis.

Haec autem actualis perfectio duplici ratione subsistit. nam primus eius est modus, ut omnium natura uitiorum et curationis ratio cognoscatur. secundus, ut ita discernatur ordo uirtutum earumque perfectione mens nostra formetur, ut illis iam non uelut coacta et quasi uiolento imperio subiecta famuletur, sed tamquam naturali bono delectetur atque pascatur et arduam illam atque angustam uiam cum oblectatione conscendat. quo enim modo uel uirtutum rationem, qui secundus in actuali disciplina gradus est, uel rerum spiritalium et caelestium sacramenta, quae in theoriae gradu sublimiore consistunt, ualebit adtingere, qui naturam uitiorum suorum nec potuit intellegere nec enisus est exstirpare?

\' consequenter enim [*](13 Sap. 1, 5 et 4 ) [*](2 eeωΡΗΕΙΚΤΤ 3 cogitatione V 4 non distimguit T eeωΡΗΕΙΚΗΝ T εω(sie!) 17 theoricen 0 6 ΠΡaKeIKHT thecteriea Σ bis ⊖eƜPH⊖IKA T possidere IV110 succendant H* 12 subuolari T domini T 13 qui] quisque 0 domini V 14 odit Σ: effugiet ΠΥΟv, ut est cap. 16; i 17 modus esf Σ 19 corumque ΣΥ1 20non iam ΠΤΟv uelut] ut Σ1 22 attam T 25 sublimiori V 27 nisus Πv enizus 0 extirp. ΠΟ )

400
pronuntiabitur progredi ad excelsiora non poese qui non euicerit planiora, multoque minus ea quae sunt extrinsecus adprehendet, quisque intellegere ea quae sibi sunt inserta non quiuerit. sciendum tamen duplici nobis laboris intentione sudandum in expellendis uitiis quam in uirtutibus adquirendis. et hoc non nostra capimus coniectura, sed illius sententia perdocemur qui solus opificii sui uires rationemque cognoscit. ecce, inquit, constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.