Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idcirco hoc ab omnibus catbolicis patribua definitur, qui perfectionem cordis non inani disputatione uerborum, sed xe atque opere didicerunt, diuini esse muneris primum ut accendatur unusquisque ad desiderandum omne quod bonum est, sed ita ut in alterutram partem plenum sit liberae uoluntatis arbitrium: itemque etiam secundum diuinae esse gratiae ut effici ualeant exercitia praedicta uirtutum, sed ita ut possibilitas non extinguatur arbitrii: tertium quoque ad dei munera pertinere ut adquisitae uirtutis perseuerantia teneatur, sed ita ut captiuitatem libertas addicta non sentiat.