Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hanc igitur dispensationem atque amorem suum, quem nobis tribuere dominus indefessa pietate dignatur, uolens motu humanae affectionis exprimere nec inueniens in hac creatura talem caritatis affectum, eoi eum conparare dignius posset, tenerrimis piae matris uisceribus conparauit et utitur quidem hoc exemplo, quia carius aliud in natura hominum non potest inueniri, dieeas: numquid obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? sed non contentus hac conparatione transcendit eam confestim atque subiungit dicens: et si illa oblita fuerit, ego autem non obliuiscar tui.