Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

inde est quod orantes non solum protectorem ac saluatorem, sed etiam adiutorem ac susceptorem dominum proclamamus. in eo enim quod prior aduocat et ignorantes nos atque inuitos adtrahit ad salutem, protector atque saluator est, in eo autem quod adnitentibus nobis opem ferre refugientesque suscipere ac munire consueuit, susceptor ac refugium nominatur. denique hanc dispensationis dei multiplicem largitatem beatus apostolus mente pertractans et in quoddam inmensum atque interminabile pietatis dei pelagus se incidisse conspiciens exclamauit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei: quam inscrutabilia iudicia dei et inuestigabiles uiae eius. quis enim cognouit sensum: domi ?