Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et quid mirum si haec domini potestate gesta narrentur, cum similia etiam per seruos suos diuina gratia fuerit operata? ingredientibus namque templum Petro et Iohanne cum ille claudus ex utero matris, qui gressum penitus ignorabat, elemosynam postularet, illi non uilia aera quae poscebat infirmus, sed gressus officia largiuntur et paruiesimae stipis sperantem solacia insperatae salutis praemiis locupletant dicente Petro: argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Iesu Christi Naza-, reni surge et ambula.