Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
tale est et illud quod ab apostolo dicitur: itaque qui se existimat stare, uideat ne cadat. temptatio uos non adprehendit nisi humana. fidelis autem deus, qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, sed faciat cum temptatione et exitum, ut sustinere possitis. cum enim dicit: qui stat, uideat ne cadat, sollicitam reddit arbitrii libertatem, quam utique nouerat percepta gratia uel stare per industriam uel cadere per neglegentiam posse. cum autem infert: tem ptatio uos non adprehendit nisi humana, infirmitatem eofum et inconstantiam necdum robustae mentis exprobrat, qua adhuc spiritalium nequitiarum turbinibus non poterant inpugnari, aduersum quos se ipsum uel illos perfectos nouerat cotidie dimicare, de quibus ad Ephesios dicit: iam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. cum uero subiungit: fidelis autem deus, qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, non utique optat ne eos dominus temptari permitteret, sed1 ne supra id quod sustinere poterant temptarentur.
illud enim indibat humani arbitrii facultatem; hoc uero domini gratiam temtationum luctamina moderantis ostendit. in his igitur omnibus adprobatur iia semper diuinam gratiam arbitrium hominis incitare, ut illud non in omnibus taliter protegat ac defendat non [*]( 3 I Cor. 10, 12-13 16 Eph. 6, 12 21 I Cor. 10, 13 ) [*]( 1 poaait 2 acpossint Π1O 2 aequitatesTP laudabilis Π1 5 adpraehendat Π2Υ2 6 permittit, T temtari S (passim) super O\' 7 faciet T et] etiam T 8 dieet 0 9 reddet Π1O 12 adpraehendat Σ(?)Π2Υ2 15 aduersus ΥΟ cott. T quόtidię O 16 efesioe Π 18 princip. et potestates Π2O\' potestates et aduersus T 20 nequitia∗ JT 21 deus om. ΣΥ1 permittit T 22 super0 28 id om. II 24 humana Π humanam 0 26 post ostendit in T cap. 14 incipit ) [*]( 25* )
et ut incooparabili creatoris nostri clementiae mortale aliquid non pro aequalitate pietatis, sed ex aliqua indulgentiae similitudine conparemus: si nutrII pia atque sollicita diu paruulum sinu gestat, at quandoque ingredi doceat, et primum quidem eum reptare permittit, dein erectum ut alternis passibus innitatur dexterae suae uirtute sustentat, mox paululum derelictum si titubantem uiderit protinus adprehendit, nutantem suscipit, lapsum erigit et uel arcet a casu uel etiam decidere leuiter sinens eleuat post ruinam, cum autem eum ad pueritiam uel adulescentiae ac iuuentatia perduxerit robur, quaedam etiam pondera uel labores quibus non obprimatur sed exerceatur iniungit et cum aemulis decertare permittit: quanto magis caelestis ille omnium pater nouit quem sinu gratiae suae gestet, quem liberae uoluntatis arbitrio in conspectu suo exer-25 ceat ad uirtutem, et tamen adiuuat laborantem, exaudit uocantem, non relinquit quaerentem, eripit de periculo interdum etiam nescientem. [*]( 8 Iud. 3, 1—2 et 2, 22 ) [*]( 1 adnenum Πv 2 inimicus IP 4 adque 0 6 diuinae om. IITOv 7 adprobemus T hiesom 2 pro iesn naue T habet: lege diuina 8 inquid 0 10 et om. Π 12 aliquit Π(Σ) 18 pietatee Π1 14 pro ai in Π est rasura 1—2 litte- rarum sina parualam ΠΥΟv 15 gestet T 16 permittat T dehinc ΠΤΟv 17 sustentet at moz paulolum T 19 labeum ΣΠ eregit Π1 21 adulisc. n inuentutis Π2Υv iubentutis O 27 relinquid 0 )
Per quae euidenter ostenditur inscrutabilia esse iudicia dei et inuestigabiles uias eius, quibus ad salutem humanum adtrahit genus. quod etiam euangelicarum uocationum exemplis possumus adprobare. Andream namque ac Petrum ceterosque apostolos nibil de salutis suae remedio cogitantes spontanea gratiae suae dignatione praelegit: Zacchaeum ad conspectum se domini fideliter extendentem et exiguitatem staturae suae sycomori celsitudine subleuantem non solum suscipit, uerum etiam benedictione cohabitationis inlustrat: inuitum ac repugnantem adtrahit Paulum:
alium ita praecipit sibi inseparabiliter inhaerere, ut ei postulanti breuissimas pro sepultura patris non concedat indutias: Cornelio precibus et elemosynis iugiter insistenti uelut remunerationis uice uia salutis ostenditur eique angeli uisitatione praecipitur, ut accersiens Petrum uerba salutis ab eo quibus una cam omnibus suis saluaretur agnoscat. et ita multiformis illa sapientia dei salutem hominum multiplici atque inscrutabili pietate dispensat ac secundum capacitatem uniuscuiusque gratiam suae largitatis inpertit, ut ipsas quoque cnrationes non secundum uniformem maiestatis suae potentiam, sed secundum mensuram fidei, in qua unumquemque repperit uel sicut unicuique ipse partitus est, maluerit exercere.
credentem namque, quod ad emundationem leprae suae uoluntas Christi sola sufficeret, solo uoluntatis suae curauit adsensu dicens : uolo, mundare: alteri deprecanti ut adueniens per inpositionem manus suae defunctam SUam suscitaret, [*]( 1 Rom. 11, 33 4 cf. Mt. 4, 18 6 cf. Luc. 19, 2 sqq. 10 cf. Act. 9, 3 sqq. 11 cf. Mt. 8, 21 sq. 12 cf. Act. 10 25 Mt 8, 3 26 cf. Mt. 9, 18 ) [*]( 1 XVI 0 3 adtrahet Π1 euangelicoram E 6 cogitantis Π1 laccheum ΣΠ zaeheum T zaooeum 0 8 sicomori II sycomore (re in ras. m. 2) 0 celaitadinem Π1 9 benedictionem Π1 10 inni∗tum II 11 praecepit T inseperabiliter 2 12 indacias T cornilio Π1 13 aelemosinis Σ(O) 15 arcessiens ex arcersiens 0 16 et ita] etiam T 18 unicuiusque II\' 91 reppererit 0 23 aemalationem 2? 26 aeniens T )
aliis de tacte fimbriae eius sperantibus medicinam uibertim sanitatis dona largitus est: aliorum morbis medellam rogatus indolsit: aliis spontaneam praestitit medicinam: aliee hortatus est ut sperarent dicens: nis sanus fieri? aliis non sperautibus ultre ingessit auxilium: aliorum desideris, priusquam uoluntati eorum satisfaceret, explorauit dicens: quid uultis ut faciam uebis? alii ignoraati Wam, qua id quod concupierat obtineret, benignus ostendit si credideris, inquiens, uidebis gleriam dei: