Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
tale est et illud quod ab apostolo dicitur: itaque qui se existimat stare, uideat ne cadat. temptatio uos non adprehendit nisi humana. fidelis autem deus, qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, sed faciat cum temptatione et exitum, ut sustinere possitis. cum enim dicit: qui stat, uideat ne cadat, sollicitam reddit arbitrii libertatem, quam utique nouerat percepta gratia uel stare per industriam uel cadere per neglegentiam posse. cum autem infert: tem ptatio uos non adprehendit nisi humana, infirmitatem eofum et inconstantiam necdum robustae mentis exprobrat, qua adhuc spiritalium nequitiarum turbinibus non poterant inpugnari, aduersum quos se ipsum uel illos perfectos nouerat cotidie dimicare, de quibus ad Ephesios dicit: iam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. cum uero subiungit: fidelis autem deus, qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, non utique optat ne eos dominus temptari permitteret, sed1 ne supra id quod sustinere poterant temptarentur.