Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod temptationis genus nobis quoque ad probationis meritum posse contingere ia Deuteronomio satis euidenter a legMatore praedicitur: ai surrexerit inter uos propheta aut qui somnium uidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum, et euenerit quod locutus Mt et dixerit tibi: eamus et seruiamus diis alienis quos ignoratis, ne audias uerba prophetae illius aut somniatoris: quia temptans temptat be dominus deus tuus. utrum diligas eam in toto corde tuo et custodias mandata illius an non.