Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
quod ergo soleat interdum temptare dominus fidem nostram, ut fortior uel gloriosior fiat, euangelici illius centurionis edocemur exemplo, cuius puerum cum sciret utique potestate sermonis sui se dominus curaturum, offerre maluit praesentiam corporalem dicens: ego ueniam et curabo eum. sed illo hanc eius oblationem feruentioris fidei flagrantia supergrediente atque dicente: domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed dic tantum uerbo, et sanabitur puer meus, miratur eum dominus atque conlaudat cunctisque illis qui ex Israhelis populo crediderant praefert dicens: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel.