Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quaatumlibet ergo enisa fuerit humana fragilitas, futurae retributionis par esse non poterit nec ita laboribus suis diuinam inminuet gratiam, ut non semper gratuita perseueret. et idcirco praedictus magister gentium, licet gratia dei apostolatus gradum sortitum se fuisse testetur dicens: gratia autem dei sum quod sum, tamen se quoque diuinae gratiae respondisse pronuntiat dicens: et gratia eius in me uacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui: non autem ego, sed gratia dei mecum.

nam oum dicit laborani, conatum proprii signat arbitrii: cam dicit non autem ego, sed gratia dei, uirtutem diuinae protectionis ostendit: cum dicit mecum, non otioso neque securo, sed laboranti ac desudanti eam cooperatam fuisse declarat.

Quod etiam in Iob probatissimo athleta suo, cum eum diabolus expetisset ad singulare certamen, diuinam legimus prouidisse iustitiam. si enim contra inimicum non sua uirtute, sed dei solius fuisset gratia protegente congressus et absque ulla uirtute patientiae suae diuina tantum opitulatione suffultus multiplices illas ac tota inimici crudelitate quaesitas temptationum moles et exitia pertulisset, quomodo non illam calumniosam diabolus quam prius emiserat uocem aduersus eum iustius iterasset: numquid gratis Iob colit deum? nonne tu uallasti eum et uniuersam [*]( 17 Quod etiam..... p. 885,13 pondere praegrauaret] Proap. 14,1 ) [*]( 1 Rom. 8, 18 8 I Cor. 15, 10 10 1. c. 25 lob. 1, 9-11 (LXX) ) [*](3 enixa 0 4 retributioni ΠΥν (non O) 5 inminuit Πc 6 iccirco S 7 gratiam Π1 8 sum id quod Π2O 9 dininae T 11 habund. ΠΥ1 ego autem Σ et Vulg. 16 coopertam Π1 17 non distinguit T XV 0 18 diabnlus IT 23 temtat. ΣΟ 24 diabnlas Π1 amiserat T 25 numquit Σ colit iob Πc 26 omnem 0 )

385
substantiam eius per circuitum.? sed aufer manum tuam, id est sine eum suis mecum uiribus decertare, nisi in faciem tuam benedixerit tibi.

sed oum nullam huiuscemodi querimoniam calumniosus hostis post conflictum audeat iterare, non dei, sed illius se euictum uiribus confitetur: licet etiam gratia dei non in totum illi defuisse credenda sit, quae tantam temptatori temptandi tribuit potestatem, quantam et illum resistendi nouerat habere uirtutem, non eum ab illius inpugnatione sic protegens, ut nullum uirtuti humanae relinqueret locum, sed hoc tantum procurans, ne uiolentissimus inimicus animam eius amentem faciens et inpotem sensu inpari eum atque iniquo certaminis pondere praegrauaret.

quod ergo soleat interdum temptare dominus fidem nostram, ut fortior uel gloriosior fiat, euangelici illius centurionis edocemur exemplo, cuius puerum cum sciret utique potestate sermonis sui se dominus curaturum, offerre maluit praesentiam corporalem dicens: ego ueniam et curabo eum. sed illo hanc eius oblationem feruentioris fidei flagrantia supergrediente atque dicente: domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed dic tantum uerbo, et sanabitur puer meus, miratur eum dominus atque conlaudat cunctisque illis qui ex Israhelis populo crediderant praefert dicens: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel.