Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

non enim talis ante fuisse putandus est, qui boni esset prorsus ignarus. alioquin uelut quoddam inrationabile atque insensatum animal eum fatendum est fuisse formatum : quod satis absurdum atque a catholica fide omnimodis alienum eet. quin immo secundum sapientissimi Salomonis sententiam fecit deus hominem rectum, id est, ut tantummodo boni scientia iugiter frueretur, sed ipsi quaesiuerunt cogitationes multas: facti enim sunt, ut dictum est, scientes bonum et malum. concepit ergo Adam post praeuaricationem quam non habuerat scientiam mali, boni uero quam acceperat scientiam non amisit.