Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
iubemur animas nostras sollicite custodire propheta dicente: custodite animas uestras, sed eodem spiritu alius propheta proclamat: nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauit qui custodit eam. apostolus Philippensibus scribens, ut liberum eorum designet arbitrium, cum metu et tremore, inquit, uestram salutem operamini: sed ut infirmitatem eius ostendat, adiungit: deus est enim qui operatur in nobis et uelle et perficere, pro bona uoluntate.
Et ita sunt haec quodammodo indiscrete permixta atque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione uoluatur, id est utrum quia initium bonae uoluntatis praebuerimus misereatur nostri deus, an quia deus [*]( 23 Et ita...... p. 876, 11 praeuenerunt] Proap. 5, 1. 7, 1 ) [*]( 1 Esai. 52, 2 8 Ps. 146, 7 4 Pb. 115, 16-17\' 6 Mt. 11, 28 9 loh. 6, 44 11 I Cor. 9, 24 13 Ioh. 3, 27 15 Hierem. 17, 21 16 Pe. 126, 1 (LXX) 19 Phil. 2, 12 21 1. c. 18 ) [*]( 3 prof. TIO 5 andiuimus ΠΥΟv 11 incitat IITOv 12 iohannis Π1 14 ei datum fuerit T 16 prof. II 16 prof. ΠΟ 17 nigilabit S nigilat Π2v nigilant 0 nigilanernnt qui custodiunt T 19 designaret 2 inquid 0 21 enim] enim inquit IIe 22 nobia 0 23 non distinguit T 24 multus Π2 26 miseriatnr Πa nobis T )
sin nero a gratia dei semper inspirari bonae uoluntatis principia dixerimus, quid de Zaeehaei fide, quid de illius in cruce latronis pietate dicemus, qui desiderio suo uim quandam regnis caelestibus inferentes specialia uocationis monita praeuenerunt? consummationem uero uirtutum et exsecutionem mandatorum dei si nostro deputauerimus arbitrio, quomodo oramus: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis, et: opera manuum nostrarum dirige super nos? scimus ad maledicendum Israheli Balaam fuisse conductum, sed uidemus maledicere cupienti non fuisse permissum. custoditur Abimelech, ne Rebeccam tangens peccet in deum. Ioseph fratrum liuore distrahitur, ut descensio filiorum Israhel in Aegypto fieret et illis de germani nece tractantibus futurae famis remedia pararentur.
quod idem loseph a fratribus agnitns manifestat dicens: nolite pauere, nec durum uobis uideatur quod uendidistis me in his regionibus: pro salute enim uestra misit me deus ante uos, et infra: praemisit enim me deus ut reseruemini super [*]( 5 cf. Act. 9. Mt 9, 9 9 cf. Lac. 19, 2 sqq. 23, 40 sqq. 13 Ps. 67, 29 14 Ps. 89, 17 16 cf. Num. 22, 5iqq. 17 cf. Gen. 20, 6 18 cf. Gen. 37, 28 22 Gen. 45, 5 25 1. c. 7-8 ) [*](2 haec] et X 4 quod ΣΠ1Οϕ: quid Π2Υ Pr. v & quid Π3 ϕ Pr. v quid fuit T mattheo ZO matheo TIT 6 cruore ΣΠΟ 7 a om. Υϕ Pr. v 9 zaccei Σ sachei II zachei Υ zacchei O fidem Σ 10 dicimus II ϕ Pr. c 11 speciali Π1 specialis IPO 14 hoc deos T 16 ifrl 2 (passim) 17 ahimelech Z ahimelec 0 18 dominam T 19 discensio II 20 iermani 0 21 qao 2 23 uindedisti Π 24 dominus ΠΥΟv 26 dominas Oc seruemini X )