Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

sextus castimoniae gradus est, ne inlecebrosis phantasmatibus feminarum uel dormiens inludatur. licet enim hanc ludificationem peccato esse obnoxiam non credamus, concupiscentiae tamen adhuc medullitus latitantis indicium est. quam tamen inlusionem. diuersis modis constat accidere. nam secundum illum usum, quem uigilans exercere uel cogitare consueuerat, etiam dormiens unusquisque temptatur. aliter enim falluntur hi qui carnalem copulam norunt, aliter qui femineae sunt conmixtionis expertes. hi enim sicut simplicioribus ac purioribus somniis inquietari solent, ita etiam faciliore diligentia ac minore possunt labore purgari.