Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

proinde sex gradibus licet multa a se inuicem sublimitate distantibus fastigia castitatis praecelsa distinguam ita, ut quaedam media quae tamen multa sunt praetermittam, quorum subtilitas ita humanos subterfugit sensus, ut eam nec mens inspicere nec proloqui lingua praeualeat, quibus sensim castitatis ipsius perfectio cotidianis profectibus adolescit. secundum similitudinem namque corporum terrenorum, quae singulis diebus insensibiliter sui capiunt incrementa et ita dum nesciunt ad perfectum habitum prouehuntur, animae quoque robur ac maturitas castitatis adquiritur.