Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ubi autem adhnc superest sollicitndo certaminis, pacis esse non potest multitudo. non enim ait \'deleetabuntur in pace\', sed in multitudine pacis. per quod euidenter ostenditur ita efficacissimam medicinam cordis esse patientiam secundum illud Salomonis: mansuetus uir cordis est medicus, ut non solum irae, tristitiae, acediae, cenodoxise, superbiae, uerum etiam libidinis omniumque pariter extirpet fomitem uitiorum. in longanimitate enim, ut ait Salomon, prosperitas regibus. nam qui mitis semper atque tranquillus est, nec iracundiae perturbatione succenditur nec acediae atque tristitiae angore consumitur nec cenodoxiae uanitate distenditur nec superbiae tumore sustollitur. pax enim muita diligentibus nomen domini: et non est illis scandalum.