Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

constat igitur ad possessionem terrae istius firmiter obtinendam neminem posse conscendere nisi illos tantum, qui per inmobilem patientiae lenitatem uias domini duras ac praecepta seruantes de caeno carnalium passionum extrahente eodem fuerint exaltati. mansueti ergo possidebunt terram et non solum possidebunt eam, sed etiam delectabuntur in multitudine pacis, qua nemo, in cuius carne adhuc bella concupiscentiae suscitantur, stabiliter perfruetur. necesse est enim infestari eum dirissimis daemoniorum proeliis et ignitis luxuriae iaculis sauciatum a terrae suae possessione deuolui, donec dominus auferat bella usque ad fines terrae eius, arcum conterat et confringat arma, et scata conburat igni, illo scilicet quem uenit dominus mittere super terram, arcus etiam et arma confringa.t, quibus aduersus eum nequitiae spiritales diebus ac noctibus dimicantes ignitis configebant cor eius iaculis passionum.