Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

dominus enim sanctis suis non a sinistris, quia nihil habet sinistrum uir sanctus, sed a dextris semper adsistit, a peccatoribus uero et inpiis non uidetur, quia non habent illas dextras quibus dominus consueuit adsistere nec possunt dicere cum propheta: oculi mei semper ad dominum: quia ipse euellet de laqueo pedes meos. quod nullus poterit ueridice profiteri nisi qui uniuersa quae in hoc mundo sunt aut noxia aut superflua aut certe inferiora summis uirtutibus iudicans omnem intuitum suum, omne studium omnemque curam erga cultum sui cordis et castimoniae defizerit puritatem. atque ita mens istis exercitiis elimata et profectibus expolita adperfectam corporis atque animae perueniet sanctitatem.