Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
in Deuteronomio quoque: sd fuerit inter uos homo, qui nocturno pollutus est somnio, egredietur extra castra, et non reuertetur, priusquam ad uesperam lauetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. deinde tertium peccati membrum libidinem ponit, quae in recessibus animae coalescens accidere cuipiam etiam sine passione corporis potest. libidinem enim ab eo quod libeat dictam esse mm dubium est.