Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Hoc itaque peccati corpus multis uitiorum membris probatur extructum, et ad eius adtinet portionem, quidquid uel facto uel dicto uel cogitatione peccatur. cuius membra rectissime super terram esse dicuntur. non enim possunt hi qui eorum utuntur ministerio ueridice profiteri: nostra autem conuersatio in caelis est. huius igitur corporis in hoc loco apostolus membra describens mortificate, inquit, membra uestra quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quae est simulacrorum seruitus.