Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

euidens tamen est iam proximae puritatis indicium incipere cum de proprii laboris industria non sperare. si enim mm uersiculi illius unusquisque ia ueritate conceperit: nisi dominus aedificauerit domum, ia uanum laborauerunt qui aedificant eam, sequitur ut nec de puritatis suae meritis extollatur, intellegens eam se non sua diligentia, sed domini misericordia consecutum, nec contra alios inmiti rigore moueatur, sciens humanam nihil esse uirtutem, si eam uirtus diuina non iuuerit.