Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idciroo, ut cum lege animi lex quoque congruat corporalis, etiam in ipsius aquae potu ita est nimietas castiganda, ut umoris cotidiani illa collectio pigrius arefactis influens membris illum quem ineuitabilem putatis corporis motum non solum rarissimum, uerum etiam lentum reddat ac tepidum, frigidumque ut ita dixerim ignem et absque ullius adustionis ardore rorantem suscitet flammam instar admirabilis illius Moysaicae uisionis, ut carnis nostrae rubus innoxio igne circumdata non uratur, uel sicut illorum trium iuuenum, quibus ita rorante spiritu fornacis Chaldaeicae flamma discussa est, ut nec capillos eorum aut fimbrias odor ignis adftaret, ut illud quodammodo quod sanctis repromittitur per prophetam incipiamus iam in hoc corpore possidere: cum ambulaueris perignem, non conbureris, et flamma non ardebit in te.

Magna enim uere atque mirifica sunt nec ulli hominum penitus nisi his tantum qui experti sunt nota quae dominus fidelibus suis adhuc in isto corruptionis uasculo constitutis ineffabili liberalitate largitur. quae propheta mentis puritate perlustrans tam ex sua quam ex illorum persona qui in hunc statum affectumque perueniunt exclamauit: mira opera tua, et anima mea cognoscit nimis. alioquin nihil noui [*]( 13 cf. Ex. 3, 2 15 cf. Dan. 3, 94 18 Esai. 43, 2 26 Ps. 138, 14 ) [*]( 1 opt. ΣΥ 2 haec om. T tantum scripsi: tamen codd. v cf. cap. 16, 2 3 suscitarit Π 5 proritu Π1 neo 0 7 corporales JP 8 humoris TO cotidiana II cottidiani T quotidiani 0 9 pigrius] prius Π c 12 ardore (e add. m. 2) errantem II rotantem O 13 mosaicae ΣΥΟ 15 chaldeicae Π1 Υ1 chaldaicae Π2Υ2v caldaicae 0 16 discnsa IP nec] ne X 17 repromititur n 18 prof. IIO 19 conbnris Π1 24 prof. II 27 cognoacit] nobit 0 ) [*]( xm. Cass. 2. ) [*]( 23 )

354
uel magni intellegitur propheta dixisse, si alio cordis affectu uel de aliis operibus dei haec pronuntiasse credatur.

nullus etenim eet hominum, qui mira esse opera dei etiam ex ipsius creaturae magnitudine non agnoscat ceterum illa, quae in sanctis suis cotidiana operatione dispensat ac speciali munificentia afluenter effundit, nullus alius nisi anima perfruentis agnoscit, quae in secreto conscientiae suae ita est beneficiorum eius arbitra singularis, at ea non solum nullo ualeat sermone disserere, sed ne sensu quidem et cogitatione conplecti, cum ab illo ignito feruore discedens ad istos materiales ac terrenos intuitus fuerit deuoluta.