Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et idciroo, ut cum lege animi lex quoque congruat corporalis, etiam in ipsius aquae potu ita est nimietas castiganda, ut umoris cotidiani illa collectio pigrius arefactis influens membris illum quem ineuitabilem putatis corporis motum non solum rarissimum, uerum etiam lentum reddat ac tepidum, frigidumque ut ita dixerim ignem et absque ullius adustionis ardore rorantem suscitet flammam instar admirabilis illius Moysaicae uisionis, ut carnis nostrae rubus innoxio igne circumdata non uratur, uel sicut illorum trium iuuenum, quibus ita rorante spiritu fornacis Chaldaeicae flamma discussa est, ut nec capillos eorum aut fimbrias odor ignis adftaret, ut illud quodammodo quod sanctis repromittitur per prophetam incipiamus iam in hoc corpore possidere: cum ambulaueris perignem, non conbureris, et flamma non ardebit in te.