Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
deinde ad anblimiora nos prouocans ac nolens etiam locum ipsum quo dominus delectatur ostendere et factus est, inquit, in pace locus eius, id est non in conflictu certaminis et eonlnctatione uitiorum, sed in castimoniae pace et cordis tranquillitate perpetua. hnne igitur pacis loeum extinctione carnalium passionum si quis meruerit obtinere, ex hoc quoque proficiens gradu ac Sion spiritalis, id est specula dei consequenter effectus erit etiam habitatio eius. non enim in conflictu continentiae, sed in iugi uirtutum specula dominus conmorator, ubi iam non retundit, non conprimit, sed in perpetuum confregit potentias arenum, ex quibus uidelicet aduersus nos libidinum quondam iacula dirigebantur ignita